utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270017

Charter Number: 03270017
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunolmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint salutem Noverit universitas vestra nos in anno incarnationis domini rnillesimo co xco iiio pridie ante Cathedram sancti Petri de communi consilio personarum et conventus ecclesie nostre concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilectis filiis nostris Iohanni priori et conventui ecclesie beate Marie Karleolensis omnes ecclesias quas in episcopatu nostro tenent et habent ut viventibus personis que tunc eas tenebant ab eis annuatim pensiones solitas percipiant scilicet de ecclesia de Novo Castello super Tynam xxvi marcas de ecclesia de Neubum xii marcas de ecclesia de Werkewrth xxv marcas de ecclesia de Routheby ix marcas de ecclesia de Whitincham ix marcas de ecclesia de Corbryg medietatem tam terre quam decimarum et omnium aliarum obventionum Et Petrus de Ros Karleolensis archidiaconus quem ad eorum presentationem in alia medietate personam instituimus aliam medietatem in olnnibus teneat reddendo inde predictis priori et canonicis annuatim unam libram incensi ad Assumptionem beate Marie apud Karleolum Et ipsi pariter supportabunt onus deserviendi ecclesie per honestos vicarios et reddendi synodalia et hospitia archidiaconi inveniendi Predictis autem personis ab hac luce migrantibus ipsi vacantes ecclesias in propria manu sua retineant et habeant et earum fructus et exitus in proprios usus suos ad libitum suum convertant et in singulis honestos vicarios sicut alie persone faciunt ponant qui ecclesiis honeste deserviant et curam animarum habeant Ipsi vero tanquam persone archidiacono et aliis officialibus nostris de hiis que ad ipsos pertinent respondebunt et satisfaciant verumptamen de hospitiis nostris et communibus auxiliis quieti erunt Ipsi vero pro tam gratuita benignitate nostra quam eis impendimus in recompensationem hospitiorum nostrorum et auxiliorum nobis et successoribus nostris annuatim imperpetuum xl marcas xx scilicet ad Pentecosten et xx ad festum sancti Martini persolvent set de x quieti erunt donec aliqua predictarum ecclesiarum in eorum proprietatem deveniat Hiis testibus Bertramo priore Dunolmensi Buchardo et Willelmo archidiaconis Symone camerario magistro Ricardo de Goldingham magistro Willelmo Blesensi Willelmo de Hoved magistro Roberto de Adington Symone Iohanne et Ricardo capellanis magistro Nicholao medico Roberto de Ellewych Roberto de Hedon Roberto de Dunolm magistris Willelmo elemosinario Adam Ricardo Hayrune et Willelmo de Norehame clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter