utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270018

Charter Number: 03270018
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus archidiaconis et omnibus clericis tocius episcopatus sui salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse dilecto filio nostro Willelmo clerico de infirmaria ecclesiam de Edene cum omnibus pertinenciis suis sicut dilecti filii nostri Germanus prior et conventus Dunelmenses intuitu karitatis eam in elemosinam ei dederunt unde et nos eum de ecclesia eadem canonice impersonavimus Quare volumus et precipimus ut idem Willelmus teneat predictam ecclesiam bene et honorifice sicut aliquis clericorum nostrorum melius et honorabilius tenet Hiis testibus Symone camerario Willelmo de Hoved magistro Ricardo de Coldingh Henrico dapifero Engelario magistro Stephano medico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter