utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270020

Charter Number: 03270020
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hug[o] dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta nostra confirmasse Alano de Chiltona et heredibus suis in feodo et hereditate villam nostram de Helleia cum omnibus rebus ad eam pertinentibus scilicet per has divisas in occidentali parte sicut Blakebume descendit in Horseleiehopebume et inde sicut Horseleiehopebume descendit in Derwente in orientali parte sicut Hauekesbume descendit in Rueleiehopebume et inde sicut Rueleiehopebume descendit in Derwente quam Iohannes archidiaconus de nobis tenuit cum incremento totam terram et boscum quod iacet infra predictas divisas tenendam de nobis et successoribus nostris ipse et heredes sui reddendo inde annuatim dimidiam marcam argenti pro omni servicio et consuetudine et exactione ad quatuor terminos statutos in episcopatu nostro scilicet ad festum sancti Cuthberti in quadragesima ad festum sancti Iohannis in estate ad festum sancti Cuthberti in Septembri ad festum sancti Martini Habebunt etiam ipse et heredes sui et homines sui de nemore nostro ad edificandum et comburendum in eadem villa quod necessarium fuerit et communem pasturam in foresta nostra et homines sui dabunt pannagium de porcis suis sicut alii homines militum nostrorum qui in foresta manent ipse autem de propriis porcis suis quietus erit Dabit etiam singulis annis sex denarios tantum pro forestagio Quare volumus et precipimus quod predictus Alanus et heredes sui predictam terram libere et quiete et honorifice habeant et teneant de nobis et successoribus nostris per predictum servicium cum omnibus libertatibus salva in omnibus rebus tam in feris quam in aliis dignitatibus nostris foresta nostra Hoc etiam ei dedimus in excambio et pro calumpnia quam habebat in villa nostra de Comeforda quam nobis quietam clamavit Hiis testibus Henrico de Puteaco Gileberto Hansard Radulfo Haget vicecomite Michaele filio Brieni Philippo filio Hamonis Rogero Dealdri Eudone de Purchardun Galfrido filio Richardi Iordano Escolland Iohanne de Mundavilla Gilberto de Leia Willelmo filio Gerardi Gilberto de Clara Ace dispensario Roberto de Walsant Galfrido de Hethwic et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter