utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270027

Charter Number: 03270027
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus archidiaconis et baronibus clericis et laicis Francis et Anglis cunctisque hominibus sancti Cuthberti de Everwiche scire salutem Cum singularum ecclesiarum in nostra diocesi consistentium cura et sollicitudo nobis incumbat illius precipue utilitati et quieti operam inpendere satagimus cui deo auctore specialiter assignati sumus Ea propter karitatis instinctu commoniti priori et conventui sancti Cuthberti damus et concedimus et nostro munimine confirmamus personatum omnium ecclesiarum quas habent tam in dominiis meis quam in terris propriis vel alienis que ad episcopatum vel ecclesiam nostram pertinent Ex quibus has propriis exprimendas duximus vocabulis recclesiam de Alvertuna ecclesiam de Mathrebruntuna recclesiam de Siggestuna ecclesiam Omnium Sanctorum in Eboracho cum duabus ecclesiis aliis ecclesiam de Holtebi ecclesiam de Valchintuna ecclesiam de Welletuna recclesiama de Brentinghaam recclesiam de Ofendene ecclesiam de Hemmingeburch ecclesiam de Schipuith Harum omnium ecclesiarum sive capellarum ad easdem ecclesias pertinentium personatum et dispositionem eis ita libere concedimus ut quoscumque elegerint vicarios per no[s] sive per vicarios n[ost]ros absque omni contradictione introducant assignatis eis portionibus quibus sustentari valeant et episcopalia iura persolvere et honeste ecclesie deservire Sanctimus itaque et episcopali auctoritate prohibemus ne qua de cetero ecclesiastica secularisve persona prefatam dignitatem auferre vel diminuere seu quolibet modo perturbare presumat sed sicut a nobis pietatis intuitu concessum est perpetuis temporibus inviolabiliter observetur Siquis autem hanc nostre constitutionis seriem sciens illi temere contraire presumpserit indignationem dei omnipotentis et beatissimi confessoris eius Cuthberti se noverit incursurum Huius donationis et concessionis testes sunt Guazo et Iohannes archidiaconi magister Laurentius Theodbaldus et alius Theodbaldus magister Thomas de Sezevals et Helias clerici episcopi Alanus presbyter de Valeshende magister Rogerus Testard Helias et Radulphus de Werchewrthe Ricardus presbyter de Pitenduna Dolfinus presbyter de Jelwete Rodbertus et Michahel de Billingaham Helias Escolland Thomas filius Osberti et multi alii clerici et laici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter