utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270028

Charter Number: 03270028
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus suis de Halweresfolc Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et sancto Cuthberto et monachis Dunelmensibus villam de Foletebi in liberam et perpetuam elemosinam per divisas quas ego ipse eis perambulavi inter Boldun et Foletebi videlicet del Estrothre usque ad Restule et de Restule ad Blachelawe et de Blachelawe ad marcas de Wrachenndherge Per has divisas eis concedo predictam villam liberam et quietam ab omni servitio ut eam libere et quiete in eternum possideant cum omnibus ad eam pertinentibus tam in planis quam in pascuis et in nemoribus sicut quietius et liberius alias suas terras possident Testes huius donationis sunt Wace et Iohannes archidiaconi magister Laurentius Theodbaldus clericus Alanus presbiter magister Thomas de Sexdecim Vallibus Radulfus nobilis Thomas filius Osberti Helias Escolland Ricardus del Parc Lucas de Rana et multi alii clerici et laici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter