utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270029

Charter Number: 03270029
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1159
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hug[o] dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus et fidelibus Beati Cuthberti et suis Francis et Anglis salutem Notum vobis facimus nos concessisse et dedisse in perpetuum beato Cuthberto et conventui Dunelmensis ecclesie terram de Cunegestrate in Eboracho que fuit Askilli filii Fellaf quam emimus de Hacone de Thorcheseia et heredibus suis ad luminare ante corpus pii patroni nostri beati Cuthberti Et volumus ac precipimus hanc nostram donationem inviolabiliter observari Quam siquis infringere presumpserit noverit se odium beati Cuthberti incursurum His testibus W archidiacono Iohanne archidiacono Willelmo filio Tostini Thedbaldo de Scheltuna Rodberto de Friebois magistro Thoma de Sexdecim Vallibus magistro Iohanne de Rana Hugone filio Pinzonis Rodberto de Amundavilla Willelmo vicecomite Helia Escoland Ricardo filio Pagani et aliis multis Francis et Anglis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter