utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270031

Charter Number: 03270031
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1172
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hug[o] dei gratia Dunelmensis episcopus archidiaconis et clericis et laicis et hominibus suis Francis et Anglis omnibus per episcopatum Dunelmensem constitutis et tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me dedisse et concessisse priori et monachis sancti Cuthberti terram illam de Wlfestuna quam Rodbertus de Hubrevila tenuit in vita sua in liberam et perpetuam elemosinam sicut melius et quietius alias terras suas libere tenent Et volo et precipio ut hec mea donatio rata sit et perpetua Volo etiam et precipio ut tota terra inculta eiusdem ville in eorundem monachorum sit potestate et arbitrio et ut nullus de moris et incultis eiusdem ville terris frangat aut excolat nisi per consensum et licentiam et voluntatem eorum Siquis autem hanc meam elemosinam et donationem in posterum infirmare aut annichilare presumpserit iram dei et beati Cuthberti nostramque maledictionem se noverit incursurum Testibus Iohanne archidiacono Alano presbytero de Waleshende Simone camerario Iohanne de Rana Stephano medico Helia clerico W elemosinario Radulfo Nobili Radulfo Haget Thoma filio W Simone Vitulo Radulfo Silvano Ricardo senescallo Gileberto de la Lega Rodberto preposito et aliis multis clericis et laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter