utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270033

Charter Number: 03270033
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunolmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilectis filiis nostris Reginaldo et Henrico monachis Dunolmensibus apud Fynkhale habitantibus et omnibus monachis Dunolmensibus ibidem post eos deo et beato Iohanni servientibus et imperpetuum servituris quos scilicet prior Dunolmensis ecclesie ibidem instituere voluerit locum de Fynkhale cum omnibus pertinentiis suis cum molendino et stagno et piscaria et sarto quod iacet a sinistris vie que ducit ad Dunolmum usque ad terram aratam de Neuton et dehinc sicut rivulus cadit in Wer in liberam puram et perpetuam elemosinam Preterea sciatis nos concessisse predictis monachis ut habeant in haia nostra unum taurum et viginti vaccas cum sequela trium annorum et sedecim boves et ducentas oves cum agnis unius anni et sexaginta porcos cum porcellis unius anni Concedimus eciam predictis monachis de Fynkhale ut habeant de haia nostra ad edificandum et comburendum sine vasto per visum forestarii nostri Quare volumus quod predicti monachi prefatum locum cum prenominatis pertinenciis et omnibus aliis aisiamentis habeant et teneant et imperpetuum possideant ita libere et quiete sicut aliqua elemosina in episcopatu Dunolmensi liberius vel quietius habetur vel possidetur Hiis testibus Iohanne archidiacono Tedbaldo de Mustwilers Ingel[ramo] clerico Simone camerario Henrico senescallo Thoma elemosinario Waltero capellano Radulpho Aget Thoma filio Willelmi Roberto de Munda villa Meldredo filio Dolfini Alexandro de Helton Patricio de Huffert Rogero de Epplingden Rogero de Herton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter