utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270034

Charter Number: 03270034
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hug[o] dei gratia Dunelmensis episcopus G priori totique conventui beati Cuthberti et archidiaconis suis et omnibus clericis de sua diocesi salutem Notum facimus vobis Radulfum de Chalgi assensu Radulfi heredis sui dedisse et concessisse deo et beato Cuthberto et conventui Dunelmensi in elemosinam perpetuam pro anima sua et pro anima patris et matris et parentum suorum et heredum et omnium successorum suorum ecclesiam de Elingeham cum tota terra que ad eandem ecclesiam pertinet in liberam et perpetuam elemosinam ita libere et quiete possidendam sicut liberius et quietius aliqua ecclesiarum tenent in feudo alicuius baronis sive episcopatus Dunelmensis sive aliorum episcopatuum Hanc donationem et elemosinam nos ratam habentes eidem conventui beati Cuthberti dilectis videlicet filiis nostris inperpetuum concedimus et presentis carte munimine confirmamus eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis ut prior et conventus personatum eiusdem ecclesie habeant et liberam in omnibus inperpetuum habeant facultatem eandem ecclesiam disponendi ad utilitatem ecclesie Dunelmensis Si quis autem inposterum hanc nostre confirmationis et concessionis donationem infringere aut annichilare presumpserit nostre animadversionis sententiam se noverit incursurum Testibus Buchardo et Iohanne archidiaconis Salomone decano Alano presbytero de Valesend Aschetino presbytero de Hovic Simone camerario Iohanne de Rana Helia clerico W elemosinario Engelario clerico Patricio presbytero et Hugone fratre eius Oseberto de Vuderintune et aliis multis clericis et laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter