utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270035

Charter Number: 03270035
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus suis clericis et laicis Francis et Anglis salutem Sciatis quod Willelmus de Turp concessit in presentia sancti Cuthberti et nostra eidem sancto Cuthberto et monachis suis in liberam et perpetuam elemosinam duas bovatas terre in Edene cum uno tofpth et cum prato et cum aliis pertinentiis que in ipsius Willelmi carta memorantur et confirmantur liberas et quietas ab omni opere et servitio et ab omni consuetudine preter forinsecum servitium regis et domini sui sicut in sua carta determinatur Nos autem quia ad ius ycclesiy nostry spectare dinoscitur hanc eius donationem attestamur et presentis carte nostry auctoritate roboramus statuentes ut siquis prefati Willelmi elemosinam temere irritare presumpserit vel quocumque modo diripere vel minuere temptaverit maledictionem dei omnipotentis et beati Cuthberti et nostram se noverit incursurum Testibus Iohanne archidiacono Iohanne de Rana Helia clerico Gileberto de la Lehhe Gaufrido de Raveswrthe Gaufrido de Torp Simone Vitulo Ricardo ingeniatore Waltero de Trillesdene Widone famulo monachorum Osberto Theadbaldo et Odone de Bilingeham Achemund Adhelardo Rodgberto preposito canonicorum de Edene et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter