utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270040

Charter Number: 03270040
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et presenti carta confirmasse deo et beato Cuthberto et domui elemosinarie de Dunelmo lx acras terre arabilis in campo de Wittun et redditum xxx solidorum que Gillebertus de Leia eidem domui dedit et carta sua confirmavit ad sustentandum et procurandum ibidem v que leprosos in hospitali leprosorum quod idem Gillebertus ibidem construxit Quare volumus et concedimus quod predicta domus elemosinaria predictam terram et redditum habeat et teneat in perpetuum ad sustentationem v que leprosorum ut predictum est sicut in carta eiusdem Gilleberti continetur Testibus Burchardo et Willelmo archidiaconis Willelmo filio archiepiscopi magistro Roberto de Aedington Simone Iohanne Radulfo et Ricardo capellanis Philippo de Colevill Henrico de Ferlington Adam de Aldeham et Marmenduc de Arel Laurentio camerario Iohanne de Hameldon et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter