utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270041

Charter Number: 03270041
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem in domino Sciat universitas vestra quod nos paci filiorum nostrorum et quieti monachorum scilicet in ecclesia Dunelmensi deo servientium pariter et utilitati paterna sollicitudine providere volentes in posterum ecclesiam de Aelveta cum capellis et omnibus rebus ad eam pertinentibus eis episcopali autoritate et presentis scripti munimine confirmamus statuentes ut post decessum magistri Ricardi de Coldingham cui prefatam ecclesiam sub annua pensione quam disposuerunt tenendam et habendam in vita sua contulerunt eam omnino liberam in manu sua sine alterius persone presentatione vel institutione retineant eorum usibus et hospitum omnimodis in perpetuum profuturam ita dum taxat quod in ipsa ecclesia et in capella de Wittona quam loci necessitate remotiorius construximus et cimiterium dedicavimus et in capella de Crockesteil idoneos sacerdotes ad libitum suum removendos instituent qui tam matrici ecclesie quam capellis deservient Prior vero Dunelmensis tanquam persona synodalia et episcopalia solvet sicut alie persone episcopatus facere solent Siquis autem huic nostre constitutioni sciens contraire temptaverit iram et indignationem dei omnipotentis et inprecationem beatissimi Cuthberti nisi resipuerit incurrat Quicumque vero servaverint eiusdem patris precibus et meritis eo largiente felicitatis eterne premia consequantur Hiis testibus Willelmo archidiacono Simone camerario magistro Ricardo de Coldingham magistro Willelmo Blesensi magistro Stephano Lincolniensi Willelmo filio archiepiscopi Willelmo de Roved Renrico de Augo Amaldo et Simone capellanis episcopi magistro Iohanne de Roved Willelmo elemosinario Radulfo dapifero magistro Stephano medico magistro Ricardo de Lindes magistro Waltero de Adingtona Roberto de Adingtona Helia capellano archid[iaconi] Willelmo de infirmaria Waltero presbytero filio Dolfini magistro Hamone magistro Angerio Roberto medico Waltero de Kettona Patricio clerico Silvestro clerico et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter