utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270047

Charter Number: 03270047
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus videntibus vel audientibus has litteras salutem Sciatis nos reddidisse et concessisse et presenti carta confirmasse deo et sancto Cuthberto et priori et monachis Dunelmensibus terram illam inter Scoreswrthe et Norham que dicitur Hwiterig cum petera eiusdem ville de Scoreswrthe quam aliquando ad voluntatem nostram ab eis cepimus et per aliquod tempus detinuimus Concedimus etiam eis ut habeant easdem rectas divisas inter vinam nostram de Boldun et vinam eorum de Hethewrthe et inter Reinington et Houht et inter Pitindun et Scirebum quas habuerunt quando ad episcopatum Dunelmensem venimus et ut habeant pratum illud quod in mora ville eorum de Acleia fecimus cum rectis divisis predicte vine quas habuerunt quando episcopatum Dunelmensem suscepimus Volumus etiam et precipimus quatinus habeant omnia necessaria in forestis nostris et ut quieti sint de forestagio et de pasnagio in omnibus dominicis maneriis suis et [sim]iliter clerici qui tenent ecclesias de eis Quare volumus et precipimus quod predictus prior et monachi hec omnia supradicta habeant et teneant et in perpetuum possideant libera quieta et soluta tam a nobis quam ab omnibus successoribus nostris Hiis testibus Emaldo abbate Rievan Willelmo abbate Novi Monasterii Willelmo abbate de Ruhford Burchardo et Willelmo archidiaconis magistro Willelmo Blesensi magistro Ricardo de Coldig magistro Roberto de Edint Rogero persona de Hoved Hugone de Feritate Willelmo filio archiepiscopi Simone Emaldo Ricardo capenanis Ricardo Heirun Henrico del Pusat Willelmo filio Thome Iordano Escon Osberto de Lat Rogero de Audree Rogero de Coniers Rogero Punchard Rogero Burdun Alano Bruncoste Alano Malecache Gileberto camerario Alano de Lund Gileberto de Feschaump Radulfo filio Bernardi Roberto Scotto Roberto de Alvert Besing Iordano pincerna et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter