utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270050

Charter Number: 03270050
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1170 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Provisum est per venerabilem dominum Hugonem episcopum Dunelmensis ecclesie quod sint in domo de Kepie tresdecim conversi qui professionem faciant domui et priori domus more consueto et tenebuntur ad castitatem et ad renuntiationem proprietatis et ad obedientiam magistri quem dominus episcopus preposuit et erunt de numero fratrum sex capellani celebrantes pro animabus eiusdem domini episcopi Hugonis et venerabilis memorie domini Ranulphi episcopi Dunelmensis primi fundatoris de Kepier et pro animabus omnium benefactorum illius domus de Kypier qui quidem capellani ministrabunt in capella de eadem et unus eorumdem capellanorum quem magister hospitalis priorem voluerit assignare una cum consensu fratrum audiet confessiones fratrum conversorum et infinnorum infra curiam et faciet correctiones de ordine Septimus conversus erit dispensator et lardarius octavos erit custos tannarie nonus erit pistor hospitalis decimus erit custos molendini undecimus erit granger et custos carucarum duodecimus erit custos instauri in diversis locis ubicumque habent instaurum tertiodecimus erit receptor et generalis procurator omnium negotiorum hospitalis interius et exterius quem magister cum assensu prioris et fratrum ad hoc preficere voluerit Et sciendum quod licebit magistro hospitalis per consensum prioris et fratrum loci illius singulos istorum successive in officiis suis mutare secundum quod viderit utilitati domus magis expedire Si autem plures fratres fuerint in eadem domo quam supradicti tresdecim variis officiis eiusdem domus pro dispositione magistri prioris et fratrum intendant fratribus autem numerum tresdecim excedentibus successive decedentibus loci illorum alios substituere nullus presumat nisi magister cum consensu prioris et fratrum eiusdem loci Et si aliquis conversus ceciderit in langorem continuum erit in infinnitorio et habebit necessaria in victualibus sicut unus frater percipit in aula Et sicut magister habebit mensam suam in aula nisi fuerit infirmus vel minutus ita et conversi mensam suam in eadem aula habeant nisi magister pro necessitate hospitum [vel] alia causa honesta aliquo tempore aliter iudicaverit de necessitate faciendum et omnes conversi simul iacebunt in dormitorio Et omnes fratres erunt vestiti decenti habitu et honesto sicut decet religiosos semel in anno Et erunt fratres calciati capellani cum botis bis in anno ceteri conversi qui plus laborant quotiens necesse fuerit per annum sotularibus cum coreis ligatis Cetera autem necessaria scilicet de staminis pannis lineis et de pannis ad lectos fratrum pertinentibus de custu domus per visum prioris illius domus quotiens necesse fuerit sine contradictione aliqua optinebunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter