utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270055

Charter Number: 03270055
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f144v)
map View Map
Charter:
Hug[o] dei gratia Dunelmensis episcopus priori Dunelmensi et archidiaconis et universo clero totius episcopatus sui salutem Sciatis nos concessisse et hac presenti carta confirmasse compositionem illam que inter Germanum priorem Dunelmensem et conventum et Adam canonicum procuratorem hospitalis sancti Egidii et fratres eiusdem hospitalis ex voluntate nostra et consensu facta est scilicet quod prior et monachi quietam clamaverunt in perpetuum decimam bladi de Cliftona domui sancti Egidii que usque ad illud tempus reddi solebat ecclesie sancti Oswaldi de Elveta Ita quod fratres hospitalis nullo unquam tempore aliquam decimam de predicta terra reddent sed tota decima bladi illius terre sicut alie obventiones sine omni diminutione et retractatione prefato hospitali quieta remanebit in perpetuum Fratres autem hospitalis in recompensationem reddent singulis annis in perpetuum super altare ecclesie sancti Oswaldi de Elveta in die eiusdem sancti unum bisantium vel duos solidos et in super duas garbas de decima dominii de Neutona quietas clamaverunt in perpetuum ecclesie sancti Oswaldi que a tempore Rannulfi episcopi sicut in eius carta continetur usque ad illud tempus reddi solebant predicto hospitali Ita quod nullo unquam tempore aliquam decimam occasione cartarum suarum vel privilegiorum exigent infra divisas ville de Neutona sed tota decima bladi infra divisas eiusdem ville sicut et alie obventiones sine omni diminutione et retractatione quieta remanebit ecclesie sancti Oswaldi de Elveta in perpetuum Et ne alterutra pars ab hac compositione resilire posset in presentia nostra hinc inde in verbo veritatis promiserunt se eam bona fide in perpetuum servaturos Hanc quidem compositionem cartis nostris quarum unam predicto priori et alteram memorato canonico tradidimus corroboramus et in perpetuum conservandam statuimus Hiis testibus Burchardo et Willelmo archidiaconis Simone camerario magistro Ricardo de Coldingh magistro Willelmo Blesensi magistro Stephano Lincolnensi Willelmo de Hoveden Radulfo dapifero Ricardo et Germano notariis domini episcopi et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter