utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270058

Charter Number: 03270058
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus [] salutem Noveritis nos concessisse et dedisse et hac carta nostra confinnasse fratri Iohanni et suis successoribus aut quali domo religionis assingnaverit unum locum in foresta nostra de quaterviginti et decem acras terre super Derewent que vocatur Yerhalu ubi cimiterium dedicavimus ad quamdam cellam religionis ibidem in honore dei et beate Marie faciendam pro salute anime nostre et successorum nostrorum tenendam de nobis et successoribus nostris in liberam elemosinam adeo libere et quiete in bosco et plano in viis et semitis in stangnis et molendinis in aquis et piscariis et in omnibus aliis aisiamentis sicut aliqua domus religionis in episcopatu nostro liberius et quietius tenet Concessimus etiam eidem fratri Iohanni et suis successoribus ut capiant in foresta nostra quod eis necesse fuerit ad domos religionis infra ipsum locum edificandas et ut ipsi et eorum homines in ipso loco manentes quieti sint inperpetuum de pannagio et de decimis et ab omnibus exactionibus aliis et servitiis secularibus Quicumque autem hanc donationem nostram decetero infregerint autprenominato loco de Yerehalu aut eis qui ibidem deo et beate Marie sunt servituri molestiam aut aliquod gravamen intulerint aut fecerint sententiam dei et beati presulis Cuhtberti et nostram se sciant et sentiant incurrisse
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter