utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270064

Charter Number: 03270064
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse et presenti carta confirmasse Gileberto Hansard et heredibus suis tenendam de nobis et successoribus nostris in feodum et hereditatem totam terram nostram de Blaketoft et de Hooc et piscariam ad predictam terram pertinentem excepta terra Willelmi de Blaketoft et piscaria nostra Concessimus etiam eidem Gileberto facere molendinum in predicta terra et adducere aquam per terram nostram a Fulva usque ad predictum molendinum Quare volumus et precipimus ut idem Gilebertus et heredes sui predictam terram teneant de nobis et successoribus nostris cum omnibus rebus ad eam pertinentibus et cum maresco nostro quod est inter fossatum molendini canonicorum de Thorentona et divisam que est inter Blaketoft et Iukeflet usque ad nemus ad usus suos et commodum modis omnibus faciendum et pastum porcis suis de predicta terra tempore pastus in nemore nostro cum aliis vicinis suis reddendo singulis annis xii marcas per quatuor terminos in Hovedenesyra constitutos et unum porcum de sexdecim denariis pro pasnagio liberam et quietam ab auxiliis et ab omni alia consuetudine et servitio excepta uthware que ad dominum regem pertinet Hiis testibus Simone carnerario magistro Ricardo Henrico de Lincolia Iohanne de Rana Willelmo filio archiepiscopi Willelmo de Hoveden Richero Walsant Iordano de Harneldona Willelmo Salvayn Eudone de Lusceles Radulfo filio Roberti Willelmo filio Gerardi Alano de Morevilla Iohanne de Harnundevilla Henrico de Broc Philippo del Haia Iordano Escauland Thoma de Kevilla Rogero et Ricardo fratribus e ius Thoma preposito Ricardo de Hameldona Roberto filio Azie Philippo filio Harnundi Isaac des Tas Roberto de Roinges Waltero de Kervet Gileberto Hairun Willelmo filio Rogeri Willelmo de Blaketoft Roberto de Alvertona
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter