utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270074

Charter Number: 03270074
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Ricardo de Hyfpherlea et heredibus suis domum Suam et toftum et xlviii acras terre in Stanhope tenendas et habendas de nobis et de successoribus nostris libere et quiete reddendo nobis singulis annis et successoribus nostris pro omnibus serviciis dum ipse Ricardus vixerit viii solidos et post obitum suum heres e ius reddet x solidos et erit quietus de herieht Quare volumus et precipimus quatinus predictus Ricardus et heredes sui terram predictam teneant et possideant per predictum censum bene et in pace quietam et liberam ab omnibus aliis serviciis excepto cum commune auxilium venerit per totum episcopatum Testibus Iohanne archidiacono Simone Calnerario Henrico Lincolniensi Gileberto Halsard Roberto Corbet Radulfo filio Roberti Radulfo Cuinte Ulpho de Cund Iohanne de Amundevill Roberto Cuinte Ricardo filio Turchilli Willelmo elemosinario Hildred Rogero Marchald
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter