utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270077

Charter Number: 03270077
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus suis de Huuedenesyre et Welleton soke salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Roberto de Kente et heredibus suis duas bovatas terre et toftum integrum quod est inter molendinum meum et inter toftum quod fuit Sywardi fabri et dimidium molendinum et toftum quod fuit Ailsi et totum toftum quod fuit Ricardi de Baggeflet in Ellerker et iiii acras terre in Blaketoft et redditum duorum solidorum in Brentinham quem Haldanus diaconus tenet cum omnibus pertinentiis et unum toftum in Ellerker propius tofto quod idem Robertus tenet de me ex parte occidentali tenenda sibi et heredibus suis de Rand[ulfo] Sibert et heredibus suis iure hereditario reddendo eis inde singulis annis unam libram piperis ad natale domini et faciendo eis forinsecum servitium quando contigerit quantum pertinet ad tres bov[atas] terre sicut carta Rand[ulfi] Sybert testatur Testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter