utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270091

Charter Number: 03270091
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus militibus et hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti charta confirmasse Lawrentio camerario nostro de eschaetis nostris villam de Crawcrooke pro servitio et homagio suo habendam et tenendam sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris in feodo et hereditate reddendo inde singulis annis nobis et successoribus nostris viginti solidos ad quatuor terminos in episcopatu constitutos redimendo per eosdem viginti solidos liberum servitium suum quantum pertinet ad feodum unius militis Quare volumus et firmiter precipimus quod idem Lawrentius habeat et teneat eandem villam de Crawcrooke cum omnibus pertinentiis suis de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis in terris cultis et incultis in pratis et pascuis in viis et semitis et exitibus in aquis et molendinis et stagnis et cum hominibus et homagiis et omnibus aliis rebus ad predictam villam pertinentibus libere et integre quiete et honorifice per predictum liberum servitium viginti solidorum per annum pro omnibus aliis servitiis et consuetudinibus vel exactionibus salva in omnibus foresta nostra Ita tamen quod tam ipse Laurentius quam homines eius de eadem villa de Craucrooke habeant aisiamenta focalium et aliorum que necessaria fuerint ad edificia sua de eadem villa per visum servientium nostrorum de eadem foresta sine wasto His testibus Henrico de Puteaco Gilberto de Leia Philippo filio Ham vicecomite Radulpho de Multon Roberto de Wattevill Radulpho de Chester Iordano Escolland Gaufrido filio Ricardi Gaufrido filio eius Iordano de Hameldon Alexandro fratre eius Rogero Bardon Rogero filio eius Thoma de Amundevill Ricardo de Parc Gaufrido filio eius Eudone de Punchand Rogero filio eius Gilberto filio Gilberti Hansard Roberto filio Meldr Willelmo filio Thome Radulpho fratre eius Henrico de Ferlint Waltero fratre eius Thoma de Colevill et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter