utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270092

Charter Number: 03270092
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus et hominibus totius episcopatus sui salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Henrico de Puteaco Parvam Heswell quam Gaufridus de Heswell tenuit et Ricardus filius Odonis adversus eundem Gaufridum clamavit et post in plena curia nostra apud Dunelmum per finem duelli quietam remisit ita quod predicti Gaufridus et Ricardus eandem villam prenominato Henrico pro pecunia sua et servitio dimiserunt et ei et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum quietam clamaverunt Quare volumus et precipimus quod predictus Henricus et heredes sui habeant et teneant de nobis et successoribus nostris in feudum et hereditatem memoratam villam cum omnibus ad eam pertinentibus in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis stagms et molendinis in viis et semitis et in omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus libere quiete et honorifice per servitium tercie partis unius [mil]itis Testibus Gilleberto Hausard Rogero de Coisneres Gaufrido filio Ricardi Iordano Escolland Iohanne de Amundevill Philippo filio Hamonis Alexandro de Helton Gaufrido de Torp Ricardo de Parca Rogero Burdun Willelmo filio Regis Steffani Gilleberto de Clara Gilleberto de Leia Waltero de Ferlinton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter