utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270103

Charter Number: 03270103
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus priori et conventui sancti Cuthberti et archidiaconis et omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum facimus universitati vestre nos dedisse et presenti carta confirmasse deo et sancto Bartholomeo et sanctimonialibus de Novo Castello omnes donationes quas Willelmus predecessor noster eis dedit et confirmavit scilicet Stellinglei cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano in aquis et piscariis in viis et semitis in divisis et exitibus in pratis et molendinis Et quicquid continetur infra divisas de Stellinglei sit extra forestage et in forestia mea pascua ad averia sua habebunt et quiete per forestiam meam erunt de panagio Merimium et fuhail et closturam et virgas in forestia mea ubi eis sit magis ad aisamentum habebunt Nos etiam damus eis Twisle pro escambio de Oswrtthe cum omnibus pertinenciis suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam ita ut ne aliquis ministrorum meorum nec forestarius nec ministri e ius invasionem in domos vel in terras earum faciat ad namum capiendum vel contumeliam faciendam nec in hospiciis capiendis nec in aliis molestiis faciendis Hiis testibus Iohanne archidiacono Waltero Manac Willelmo filio Tosti Roberto de Fribois Tedbaldo senescaldo Gill camerario Alano de Walesende Walckelino decano de Werremue
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter