utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270104

Charter Number: 03270104
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus priori Dunelmensi et archidiaconis et omnibus hominibus suis tam Francis quam Anglis salutem Notum sit vobis me concedere et presenti carta confirmare donacionem quam fecit Tocc filius Tocc de terra sua quam in burgo Dun habuit sanctimonialibus de Novo Castello quando se relligioni in domo illarum coram nobis reddidit confirmo etiam terram quam Alanus frater eiusdem Tocc eis vendidit coram me ut habeant utrasque predictas terras in perpetuam elemosinam salvo servicio meo de utrisque terris quod pertinet ad burgagium Teste Iohanne archidiacono Ricardo priore de Brinkebum Waltero capellano Roberto de Frieboys Iohanne de Rana Thoma de Sedecim Vallibus Helya clerico Willelmo elemosinario Simone clerico camerario Ricardo dapifero Willelmo de Teysa Ricardo de Hessewelle Umfrido fratre eius Petro clerico de Seggesfeld Thoma de Insula
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter