utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270107

Charter Number: 03270107
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1159
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[H]ugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus salutem Notum sit vobis nos dedisse et concessisse Roberto abbati Novi Monasterii eiusque successoribus et monachis ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam Cheppwell cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis per has divisas scilicet a fonte qui dicitur Milkewelle sicud currit in Derewentam et a superiori parte per viam que dicitur Ledehepesweye usque ad nemus quod vocatur Fulscaleside sicud campus et silva adunantur usque in Lynnebum et per eundem rivulum usque ad Rudeforde et exinde per viam usque ad Hangandeswell et inde usque ad Gladenehefde usque ad Fifakes et deinde per viam que dicitur Lincestrete usque in vadum de Lince et ex australi parte de Derwent a Birdene usque ad aquam que vocatur Pont in longum et in latum a predicta Derwent usque ad fossatum que ex concessione nostra fecerunt ita quod transversum ipsius latitudinis duarum quadratenarum sit in hiis locis scilicet primum transversum a Birden sursum sumatur secundum quidem contra Histlihalch tertium ubi rupes rubea descendit in Derwent et inde per predictum fossatum usque in Pont ubi quartum transversum sit duarum quadratenarum Et insuper eisdem monachis dedimus salinas super Bliam in Bellintonesir et aquam quam habuerunt tempore Roberti de Bellignton Hec omnia supradicta libera et quieta ab omni seculari servitio et exactione in perpetuam elemosinam prefate abbathie dedimus et episcopali auctoritate presenti carta confirmamus in escambium pro Wlsingham quam predecessor noster bone memorie Guillelmus episcopus eisdem monachis dederat et concesserat et carta sua confirmaverat Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter