utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270108

Charter Number: 03270108
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1159
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[H]ugo dei gratia Dun[elmensis] episcopus salutem Sciatis quod concedimus Roberto abbati Novi Monasterii eiusque successoribus et monachis ibidem deo servientibus quod si forte quod absit aliquis successorum nostrorum donationem quam eis fecimus de Cheppewell in escambium pro Wlsingham aliquo modo in irritum duxerit nos eis predictum locum de Wlsingham cum omni integritate sicud predecessor noster bone memorie G episcopus eis dederat et concesserat concedimus [et] ius suum quod ibi primum habebant et nostrum super eis damus et reddimus Preterea episcopali auctoritate concedimus et hac presenti carta inperpetuum prenominatis monachis confirmamus acquietationem decimarum omnium rerum suarum de predicta Chepp concedente ecclesia de Riton in cuius parochia prefata Chepp sita est Hiis presentibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter