utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270109

Charter Number: 03270109
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[H]ugo dei gratia episcopus Dunelmensis [] Noverit presens etas omniumque futura posteritas hanc conventionem factam [esse] inter ecclesiam de Mitford et abbatiam Novi Monasterii pro utriusque pacis ecclesie caritatisque custodia quod monachi Novi Monasterii prefate ecclesie de Mitford pro decimis omnium rerum suarum eidem ecclesie de Heithlau pertinentibus sine ullius adiectionis accresciamento per singulos annos ii marcas persolvent unam videlicet ad festum sancti Martini et alteram ad festum sancti Cuthberti Cuius rei conventio ne cuiquam futurorum preteriret memoria statuimus ut cedula ista per medium scissa sub episcopali sigillo portiunculam suam singuli custodirent
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter