utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270111

Charter Number: 03270111
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1195
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fii2v)
map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus sui episcopatus salutem Notum sit vobis me concessisse et presentis carte testimonio confirmasse burgensibus meis de Noram omnes libertates et consuetudines liberas sicut melius habet aliquod burgum ex aquilonari parte Tine et sicut Novum Castellum habet Si quis burgensium alium percusserit extra cimiterium sine sanguine et ictu apparente emendationes inter se faciant sicut liberi burgenses solent ita quod de fractura pacis nihil requiram Preterea concedo eis pasturam suam et fuale suum sicut melius habuerunt tempore Ranulfi episcopi Terram etiam de Witerig et de Thrimelawerig eis concedo ad pasturam salvo eo quod homines monachorum de Schorisworth communem cum eis pasturam in eadem terra habeant sicut umquam melius habuerunt tempore Ranulfi episcopi Concedo etiam eis mariscum quod dicitur Fulstrothes iuxta burgum de Noram Hec omnia eis libere concedo et firmiter atque honorifice teneri precipio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter