utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270114

Charter Number: 03270114
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei servus Dunelmensis episcopus omnibus hominibus tam Francis quam Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse M priorisse de Monketon et sanctimonialibus ibidem cleo servientibus totam villam de Staynton super Schyrnam in Halywarfolk cum omnibus ad eam pertinentibus in bosco in plano in pratis in pascuis in aquis in viis in semitis in molendinis in stangnis in moris in pasturis in marescis et in omnibus asyamentis et libertatibus infra villam et extra quam Iueta de Arches soror eiusdem priorisse assensu et concessione sui mariti et heredum suorum monasterio de Monketon in puram et perpetuam elemosinam dedit et carta sua confirmavit Preterea concessimus et confirmavimus predicte M priorisse et monialibus omnes libertates quas Iohannes de Amundevill habuit in capella de Stangton qui eiusdem fundator erat scilicet quod ecclesia de Akcly predicte capelle inveniet celebrationem tribus diebus in qualibet septimana et ipse moniales et omnes homines illius ville baptismum confessionem viaticum et omnia iura que christianus habere debet in predicta capella recipient inperpetuum salvo iure ecclesie de Akly in omnibus decimis oblationibus et obventionibus suis Pro omnibus hiis libertatibus habendis dedit predictus Iohannes duas bovatas terre ad sustentationem unius capellani predicte capelle in prenominata villa de Staynton cum omnibus pertinentiis suis liberas et quietas ab omni servitio Hec precipue concessimus propter difficultates seu magna pencula que possent accedere hominibus de Staynton propter longam viam que intenacet Quare volumus et precipimus quod predictum monastenum de Monketon habeat et teneat memoratam villam de Staynton cum omnibus pertinentiis suis libere quiete et honorifice sicut alia monasteria in epischopatu nostro collata sibi beneficia melius et liberius tenent Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter