utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270125

Charter Number: 03270125
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis H dei gratia Dunelmensis episcopus salutem Sciant tam presentes quam posteri quod nos karitatis intuitu concedimus ecclesie sancte Marie Rievall et fratribus ibidem deo servientibus totam terram de Crossebi in Alvertonescire scilicet tres carrucatas terre pro lx solidis singulis annis et de dono nostro adicimus eis molendinum quod pertinet ad eandem villam et marescum quod ibi prope est circa domos eorum et totum pratum quod ad rusticos eiusdem vine pertinuit retinentes in manu nostra pratum quod ad dominicum eiusdem vine pertinebat Hec omnia eis concedo et confirmo in perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni alia consuetudine et servitio Abbas autem et conventus eiusdem ecclesie speciali familiaritate nos in patrem et specialem advocatum recipiunt ut et in vita et in morte pro nobis sicut pro abbate suo sint apud deum devoti in omnibus que ad salutem nostram pertinent Nos quoque vice eadem ipsos in filios speciales suscipimus ut in omnibus necessitatibus atque negotiis suis ad nos veniant sicut ad patrem et ad eum qui ipsos et domum ipsorum et omnia que ad ipsos pertinent sub manu protectionis nostre manutenenda et defendenda suscipit Teste Willelmo priore de sancto Botulfo de Ikano Gualtero monacho capellano et alio Gualtero monacho Thoma Sotavagina Tedb clerico dispensatore Tedb clerico de Osmundensle Guarino presbitero de Alvert[una] Gaufrido clerico filio Romundi Hereberto clerico Helya diacono Willelmo clerico scriptore Rogero de Coyners Radulfo Nobili Radulfo de Wirec Willelmo de Warrum Iurdan Heyrun Willelmo Faderles
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter