utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270129

Charter Number: 03270129
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1167
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris litteras has legentibus sive audientibus salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse compositionem inter monachos sancti Cuthberti de Dunelmo et monachos sancte Marie de Rievalle factam super decimas de Cotum que ad matricem ecclesiam de Alvertun pertinent scilicet quod monachi Rievallenses persolvent monachos de Dunelmo iii marcas argenti annuatim in recompensatione decimarum de Cotum sicut cyrographum inter eos factum testatur Et sciendum quod monachi de Dunelmo liberam habebunt facultatem repetendi decimas suas sicut habuerunt tempore quo hec conventio facta est si monachi Rievallenses ab hac conventione resiliri voluerint atque tres marcas pro predictis decimis monachis de Dunelmo persolvere annuatim noluerint Et quamdiu iii marcas dabunt decima illa in pace libere et quiete tenebunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter