utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270130

Charter Number: 03270130
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1154 - 1167
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis filiis ecclesie tam videntibus quam audientibus presentes litteras H dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino Notum facimus vobis quod nos terram de Crossbye inperpetuum adquietavimus Aeldredo abbati et domui Rievall de Gaufrido de Ottrinton et Adam fratre suo et de heredibus suis in posterum ita quod predictus Gaufridus et frater suus Adam clamaverunt predictam terram de Crossebye omnino quietam de se et heredibus suis in presentia nostra et abbatis et aliorum multorum quam ibidem mihi et abbati per baculum unum in nostra reddiderunt manu pro ea abiuraverunt Testibus istis Theobaldo dapifero Waltero capellano et monacho magistro Thoma de Sexdecim Vallibus Roberto de Frioboys Garino capellano Ricardo dapifero Helya Theobaldo de Mustiervilers Willelmo elemosinario Ewardo de Puisat Gilleberto de Unframvill Hugone Mar Gisleberto camerario Iordan Hairun Radulfo de Wirecestre Alano et Roberto Bruncost Willelmo Faderles Thoma Mansel Roberto de Bona Villa Ricardo de Parc Radulfo de Leic Willelmo de Coynners Willelmo super Thesam Nicholao filio Thome de Eboraco Gaufrido de Ottrinton et Adam fratre suo Leitoldo de Breteby Nigello de Romundeb Roberto filio Brunnum Adam filio Aldredi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter