utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270138

Charter Number: 03270138
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[u]go d[ei gratia Dunelemensis episcopus universis] sancte matris ecclesie filiis pres[entibus et futuris salutem Inter cetera ad qu]e debitum officii pontificalis [extenditur circa virorum reli]giosorum quietem et tranquillitatem continu[am] precipue debet cura sollicitudinis adhiberi ne corda eorum a sancte conv[ersa]tionis studio aliquatenus avocentur et religionis otium per antiqui hostis astutiam perturbetur Nos itaque monasterio sancti Albani tanto v[olen]tes studiosius providere quanto ipsum maiori honestate et monastice inst[it]utionis observantia preminere dinoscitur eidem monasterio cellam d[e Tyn]emutha cum unive[rsis ad earn pertinentibus que intra fines nostre paro]chie continen[tur] con[firmamus et presentis scripti patrocinio communimus] in quibus hec propriis duximus ex[primenda vocabulis in primis ecclesiam de] Tynemutha cum capella de S[etuna ecclesiam de Wdehorn cum] ca[pella de] Hortuna et de Wodrintona et d[e Newebigginge ecclesiam] de Ege[lingeham] cum ecclesia de Bewich et capella de Lilleburn [ecclesiam] de Cun[esclive] ecclesiam de Herteburne [cum capellis] de Witeun [et de] Carnho et [de Staftho] et omnes terras et obventiones ad predictas [ecclesias pertinentes salvo iure] nostro et successorum nostrorum [tam in ecclesia de Tynemutha quam in prenominates] ecclesiis in synodalibus [et in aliis consuetudinibus episcopalibus Concessimus etiam] et presenti scripto confirmavimus supradicto monasterio [sancti Albani et ecclesie] de Tynemutha et monachis ibidem deo famulantibus omnes d[ecimas et ob]ventiones tam in blado quam in aliis [decimationibus] tam [de dominies] regis quam baronum sive aliorum fidelium et prop[riarum villarum et] dominiorum tam in Northumbria quam in Haliwaresfo[lch ita plenarie et libere possidendas] sicut eas plenius et melius habuerunt vel habere debuerun[t tempore] nostro vel antecessorum nostrorum et sicut [donatorum carte testantur Hiis testibus Germano] priore Dunelmensi Burcardo et Wil[lel]mo archidiaconis Dunelmensibus [Simone camerario] magistro Ricardo de Coldingeham Henrico dapifero Roberto [de Adintona Willelmo] filio archiepiscopi Alano de Walesend[e magistro Aristotele Roberto clerico Norwicensi] Radulpho clerico de [Waldena]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter