utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270142

Charter Number: 03270142
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus et hominibus tocius episcopatus sui Francis et Anglis tam futuris quam presentibus salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse dilecto filio et familiari clerico nostro Petro de Seggesfeld lx acras terre de wasto nostro in Rueleia per exsartam ad terram arabilem trahendas per rectas divisas suas cum omnibus ad eas pertinentibus habendas et tenendas in feudo et hereditate de nobis et successoribus nostris eidem Petro et ei vel eis cui vel quibus eandem terram assignare voluerit et heredibus suis reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim v solidos ad iiii terminos in episcopatu constitutos pro omni alio servicio et consuetudine et exactione et auxilio Concedimus eciam eidem Petro ut ipse capellam faciat et habeat in predicta terra reddendo inde nobis vel ei cui assignaverimus singulis annis duos bisancios pro omni alio servicio et consuetudine et exactione unum scilicet bisancium ad Pentecosten et alium bisancium ad festum Sancti Martini ita quod de decimis et obventionibus que de predicta terra provenerint predictus P et ille vel illi cui vel quibus assignaverit et heredes sui de eadem terra ad libitum et voluntatem suam ad deserviendum eidem capelle disponant et operentur Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus P et ille vel illi cui vel quibus assignaverit et heredes sui de eadem terra predictas lxa acras terre cum libera capella sua in eadem terra sita et cum toftis et croftis et communi pastura cum vicinis villis cum aquis et stagnis cum molendino cum viis et semitis et exitibus et cum quietancia de pannagio propriorum porcorum de domo sua et eius vel eorum quibus assignaverit et heredum suorum ita tamen quod homines eius in eadem terra manentes pannagium dabunt de porcis suis sicut holnines aliorum liberorum nostrorum dare solent et debent et cum omnibus aliis asiamentis et libertatibus ad predictas lxa acras terre assignatis et pertinentibus habeant et teneant in feudo et hereditate per predictum servicium adeo libere quiete et honorifice sicut alii liberi tenentes nostri liberius et quietius habent et tenent salva nobis in omnibus aliis foresta nostra Et cum contigerit homines ipsius Petri de eadem terra ibidem mori liceat eidem Petro et ei vel eis cui vel quibus assignare voluerit et heredibus suis corpora eorum humanda ubi voluerint portare donec cimiterium perquisierint ibidem faciendum His testibus Burcardo archidiacono Willelmo archidiacono Simone camerario magistro Willelmo de Blais magistro Ricardo de Coldigham Willelmo Hansard Ricardo de Heli Waltero decano domino Henrico de Pusat Filippo vicecomite Gileberto de Leia Roberto de Wattevill Toma de Munda Villa Galfrido filio Ricardi Iordano Escolland Osberto de Laton Ricardo de Parc Galfrido filio eius Waltero de Monasteriis Rogero Daudre Petro Harpino Radulfo Queinte Radulfo Daudre Willelmo de Butrewic Radulfo de Musters et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter