utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270144

Charter Number: 03270144
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Iohanni filio Willelmi de Scurueton medietatem ville de Scurueton quam pater suus et antecessores [sui]de nobis et antecessoribus nostris in drengagio tenuerunt tenendam ei et heredibus suis de nobis et successoribus in liberam firmam reddendo in singulis annis ad quatuor terminos in episcopatu constitutos tres marcas pro omni servitio excepto quod ad communem auxilium cum venerit dabit ad plus unam marcam Hanc autem [libertatem] prenominato Iohanni dedimus et concessimus pro villa de Craucruc quam patri suo Willelmo dederamus qui illam de nobis in drengagio tenuit et postmodum prenotatus Iohannes nobis eam per baculum reddidit et nobis et successoribus nostris de se et heredibus suis quietam clamavit Quare volumus et precipimus quod supradictus Iohannes memoratam terram iure hereditario possideat et teneat ut dictum est cum omnibus ad eam pertinentibus in bosco et plano in terris [cultis] [et] [non] cultis in pratis et pascuis in aquis stagnis et molendinis in viis et semitis et in omnibus [aliis] libertatibus libere quiete et honorifice per predictum servitium solutam et quietam ab omnibus aliis servitiis et consuetudinibus Testibus Gilleberto Hausard Gaufrido de Torp Philippo filio Hamonis Gilleberto camerario et Gilleberto filio eius Waltero de [Musters] Gilleberto de Hewurth Willelmo de Wassinton Ricardo de Parca et Gaufrido filio eius Ricardo de [Punt Chardun et] Waltero filio eius Waltero de Brafarton et Iohanne filio eius et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter