utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270151

Charter Number: 03270151
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Thome de la buteillerie tres bovatas terre in Heckinton que fuerunt Hugonis Brun et Adelidis uxoris eius quas idem Hugo et uxor eius prefato Thome vendiderunt et de se et heredibus suis in perpetuum quietas clamaverunt tenendas de nobis et successoribus nostris ei et heredibus suis in feudum et hereditatem reddendo in singulis annis iiii solidos ii videlicet ad implementum comagii et ii ad iiii terminos in episcopatu constitutos pro omni servitio excepto communi auxilio cum per episcopatum venerit de quo non plusquam iio solidi ab eo exigi possint et dando de meterith quantum ad predictam terram pertinet Et ibit idem Thomas in legationibus episcopi cum opus fuerit sicut alii liberi tenentes de Heckintonesir Quare volumus et precipimus quod prenominatus Thomas et heredes sui habeant et teneant predictam terram cum omnibus ad eam pertinentibus in pratis et pasturis et moris et omnibus aliis rebus libere quiete et honorifice per predictum servitium solutam et quietam ab omni alio servitio et consuetudine Testibus Gilleberto Hansard Philippo vicecomite Willelmo de Hoved Iohanne de Amundevill Radulfo de Cest Eudone de Puntchardun et Rogero filio eius Ricardo de Farca et Gaufrido filio eius Gaufrido filio Ricardi Iordano Escolland Alexandro de Helton Ricardo de Puntchardun et Waltero filio eius Thoma filio Willelmi et Willelmo filio eius Alexandro de Hameled Gilleberto filio Gilleberti camerarii Willelmo de Lumelega Rogero de Keivill et Ricardo fratre eius Stephano de camera Amisio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter