utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270159

Charter Number: 03270159
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1153 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem Condignum est et deo gratiam esse tradimus ut hii qui sanctam ecclesiam fideli devotione venerantur et bonis a deo sibi prestitis eam sustentare nituntur ab hiis quibus est data potestas pro temporalibus spiritualia digne recipiant Hinc est quod de dei misericordia et beate Marie semper virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis confidentes omnibus fidelibus ecclesiam beati Petri de Westmonasterio in festivitate ipsius apostolorum principis et beati Pauli et in festivitate que dicitur advincula sancti Petri visitantibus et aliquam partem elemosinarum suarum ei conferentibus de iniuncta sibi penitentia decem dies relaxamus et omnium beneficiorum et orationum que in nostra Dunelmensi ecclesia et omnibus aliis nostre diocesis fuerint participes esse concedimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter