utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280180

Charter Number: 03280180
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1205 - 1206
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunolmensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos anno domini MCC quinto recepisse ad firmam de domino Hugone de Ballo vinam de Gueineford et vinam de Enom et vinam de Persebrig tenendas a festo sancti Martini eiusdem anni in quinque annos sicut in carta dicti Hugonis quam inde habemus continetur et finitis quinque annis dicte vine ad dictum Hugonem libere et quiete redibunt et nos infra hos quinque annos nullum auxilium super homines predictarum villarum ponemus Hiis testibus Aymerico archidiacono Dunelmensi magistro Iohanne de London Leone de Heriz Iordano Esconand Roberto filio Meldredi Roberto de Watevile Bemardo de Arenis Radulpho de Wuwarton Roberto de Hindel Willelmo Natali et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter