utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280182

Charter Number: 03280182
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1205 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Philippum Dunelmensem episcopum et dominum Hugonem de Ballo quod idem episcopus dedit predicto Hugoni pro homagio et servitio suo redditum decem librarum de camera sua et ipse Hugo reddet predicto episcopo scutagia et wardas de feodo quod tenet in wappentagio et sectam wappentagii faciet et dominus episcopus facere debet cum auxilio dicti Hugonis quod extrahatur de rotulo ad scacarium de hiis servitiis si possit et si id facere non possit et dominus rex vim faciat dicto Hugoni de scutagiis et wardis habendis dictus episcopus scutagia et wardas ei reddet quantum inde receperit Concessit etiam predictus Hugo dicto episcopo quod si idem episcopus perquirere possit a domino rege mandatum quod idem Hugo homagium faciat domino episcopo de feodo quod tenet in wappentagio ipse homagium ei inde faciet sine dilatione et contradictione et ad hoc perquirendum ei in auxilio Promisit autem prefatus episcopus sepedicto Hugoni quod si inquirere possit per considerationem et veredictum hominum suorum quod predictus Hugo ius habeat in medietate ville de Neuton ius suum inde ei reddet et ipse Hugo homagium ei inde faciet et servitium debitum et ex tunc quietus erit dominus episcopus de decem libras quas eidem dabat de camera sua Hiis testibus domino Londoniensi episcopo Gilleberto Basset Aymerico archidiacono Dunelmensi magistro Iohanne de Lond Radulpho Harenc domino Alone de Columberiis magistro Gileberto officiale Norumbr magistro Alexandro medico Leone de Heriz Iordano Escolland Roberto filio Meldr Rogero Daudr Henrico de Ballo Widone de Fontanis Randof filio Henrici Iohanne de Hercort B de Harems Willelmo Natali et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter