utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280183

Charter Number: 03280183
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Ade de Berton et heredibus suis vel cui ipse Adam assignaverit in feodum et hereditatem pro homagio et servicio suo sexaginta decem acras terre in villa de Es cum toftis et croftis ex boreali parte exitus ville de Es propinquioribus wascello parvo iuxta cappellam currenti versus orientem et cum omnibus ad predictam terram pertinentibus que Bertramus de Heppedon dedit et carta sua confirmavit quondam Willelmo de Hoved scilicet quadraginta quinque acras terre proximas predictis toftis et croftis versus orientem et viginti quinque acras ex occidentali parte ville de Es iuxta Langocwai habendas et tenendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere quiete et honorifice redimendo liberum servicium per unam libram piperis nobis et successoribus nostris ad festum sancti Cuthberti in Septembri annuatim reddendam et faciendo commune regale servicium quantum pertinet ad duas bovatas terre eiusdem feodi pro omni servicio consuetudine auxilio exactione Quare volumus et concedimus quod predictus Adam et heredes sui vel ipse cui predictus Adam assignaverit predictam terram habeant et teneant et iure hereditario possideant de nobis et successoribus nostris sicut predictum est libere quiete et honorifice infra villam et extra villam in viis et semitis in introitibus et in exitibus in bosco et plano in moris et mariscis in pratis et pasturis in aquis stangnis et molendinis et in omnibus aliis libertatibus et aisiamentis ad prenominatam villam de Es pertinentibus sicut supra nominatus Willelmus de Roveden eam melius et quietius in propria manu sua tenuit et habuit pro predicto servicio tantum Hiis testibus Aimerico Dunelmensi archidiacono Iordano Escolland Lione de Reriz Thoma de Ramundevill Rogero de Audri Rogero de Cogneres Robberto filio Meldredi Symone de Rautorp Ranulfo de Fissebume Adam filio Rogeri Iohanne de Roved Waltero de Cadamo et Robberto Willelmo de Wassigton Alano de Lond Daniele de Es Alano Pungnant Cristiano cementario Ricardo et Willelmo filiis suis et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter