utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280184

Charter Number: 03280184
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos intuitu pietatis ad presentationem B prioris et conventus Dunelmensium recepisse dilectum clericum nostrum Philippum Baill ad ecclesiam de Mildelham et eandem ecclesiam eidem Philippo cum omnibus pertinentiis suis concessisse et eum in eadem canonice personam instituisse Quare volumus et concedimus ut idem Philippus eandem ecclesiam habeat et teneat libere pacifice integre plenarie et honorifice cum universo iure ad predictam ecclesiam pertinente Ut autem hec nostra concessio et institutio rata et inconcussa permaneat eam presentis carte et sigilli nostri munimine confirmavimus Testibus hiis Ramerico archidiacono Dunelmensi magistro Iohanne de London magistro Renrico de Dunelm magistro Simone de Ferlinton magistro Gregorio de Sabrithewrd magistro Alexandro fisico Alone de Columberiis magistro Constantino Nathali Willelmo Nathali Milone Bocen Winelmo Leuxoniensi Rogero Rothomag Nicholao Bec magistro Hardoin et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter