utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280187

Charter Number: 03280187
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1206 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Angliis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra quietum clamasse in perpetuum de nobis et successoribus nostris Hugoni de Bolebeck et heredibus suis Tunge et Swynelow cum pertinentiis suis per has divisas scilicet a capite rivuli de Eweleshope per wispas versus aquilonem usque ad caput rivuli de Redelembume et ita quicquid continetur inter duos predictos rivulos scilicet per Redelembume descendendo usque in Derwente et per rivulum de Ewelshope subter Krakedene descendendo usque in Derwent tanquam ius suum et hereditatem suam [et] ius aliquod [de quo] inter nos et predictum Hugonem lis et contentio versabatur Quare volumus et concedimus quod predictus Hugo et heredes sui totam predictam terram cum pertinentiis suis infra prenominatas divisas habeant et teneant bene et pacifice sine gravamine impedimento vel contradictione nostri et successorum nostrorum Et ut hec nostra quieta clamantia rata et stabilis in posterum permaneat sigilli nostri munimine presens scriptum roboramus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter