utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280190

Charter Number: 03280190
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus audientibus vel videntibus has litteras salutem Sciatis nos concessisse et hac presenti carta confirmasse Radulpho de Bires et heredibus eius in feodo et hereditate sexties viginti acras terre in Meyland ex orientali parte de Meiland habendas et tenendas sibi et heredibus suis de Bartholomeo de Marisco et heredibus eius libere quiete et honorifice reddendo inde predicto Bartholomeo et heredibus suis annuatim lx solidos ad quatuor terminos in episcopatu constitutos pro omni servitio auxilio consuetudine et exactione Quare volumus et precipimus quod predictus Radulphus et heredes eius habeant et teneant predictam terram de predicto Bartholomeo et heredibus e ius per predictum servitium libere quiete et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in introitibus et exitibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus salva in omnibus foresta nostra ita tamen quod de eadem foresta focalia et alia aisiamenta habeant per visum forestariorum nostrorum et meyremium ad edificia sua facienda Hiis testibus Aimerico archidiacono Leone de Heriz Iordano Escoll Rogero de Audr Waltero de Must Rannulpho de Fisseburn Symone de Hautorp et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter