utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280192

Charter Number: 03280192
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse magistro Rogero de Cavill et heredibus suis viginti quatuor acras terre in parrochia de Wlsingham versus partem orientalem ultra Werre inter terram Ade cappellani et Robberti Scoti habendas et tenendas sibi et heredibus suis libere quiete et honorifice ab omni servicio et exactione et consuetudine et auxilio et demanda reddendo nobis et successoribus nostris unum bisancium tantum annuatim vel duos solidos ad quatuor terminos in episcopatu constitutos Quare volumus et precipimus quod predictus magister Roger et heredes sui predictam terram habeant et teneant de nobis et successoribus nostris per predictum servicium libere et quiete et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in introitibus et exitibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus salva in omnibus foresta nostra Ita tamen quod de eadem foresta focalia et marremium ad edificia sua facienda habeant per visum forestariorum nostrorum et quieti sint de pasnagio propriorum porcorum suorum de nutritura sua quos non acquisierint contra pasnagium nostrum Hiis testibus Aimerico archidiacono Dunelmensi Leone de Heriz Iordano Escolland Rogero Daudre Roberto de I[er]olton Rollando Willelmo de Lomelee Robberto de Amundevill Robberto filio Meldredi Waltero Daudre Thoma Bardof Renaldo Abelin Hugone Lecomte Rogero de Camera et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter