utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280193

Charter Number: 03280193
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gracia Dunelmensis episcopus omnibus has litteras visuris vel audituris tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Robberto de Clifford et heredibus suis moram de Horde quam idem Robbertus habet ex dono Ade et Alexandri de Horde per easdem divisas per quas Hugo bone memorie predecessor noster eam tenuit ita quod predictus Robbertus et heredes sui tenebunt de predictis Adam et Alexandro et de eorum heredibus duas partes predicte more in dominio et tercia pars illius more que est apud orientem remanebit inter prenominatos Adam et Alexandrum et dictum Robbertum in communi pastura Tenebit eciam predictus Robbertus et heredes sui predictam moram de supradictis Adam et Alexandro et heredibus eorum in feodo et hereditate libere et quiete et honorifice absque omni servicio consuetudine et exactione reddendo inde annuatim predictis Ade et Alexandro et heredibus eorum unum bisancium vel duos solidos ad festum sancti Cuthberti in Septembri Quare volumus et precipimus quod predictus Robbertus et heredes sui habeant et teneant predictam moram per predictum servicium libere quiete et honorifice in pratis et pascuis in introitibus et exitibus in viis et semitis in aquis et petariis et in omnibus aliis libertatibus liberam et quietam ab omnibus aliis serviciis et consuetudinibus et si prefatus Robbertus infra suas proprias partes stangnum vel molendinum firmare voluerit firmet sicut in carta prenominatorum Ade et Alexandri quam inde habet continetur Hiis testibus Iordano Escolland Gileberto de Lega Leone de Heriz Rogero Daudr Rogero Bordon Willelmo Escolland Willelmo de Latton Willelmo de Elton David de Auburne Willelmo de Hetton Thoma de Twisl Constantino de Grendon Helia de Cornal et Willelmo filio suo Robberto de Scremereston Iohanne de Agardeston et Helia filio suo Patricio de Cheseuic et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter