utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280198

Charter Number: 03280198
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus et hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem gratiam et benedictionem Sciatis nos intuitu dei et beati Cuthberti dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse dilectis filiis nostris priori et conventui Dunelmensibus sexaginta acras terre de wasto nostro in Rueleia per exsartam ad terram arabilem trahendas per rectas divisas suas cum omnibus ad eas pertinentibus habendas et tenendas in puram liberam et perpetuam elemosinam reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim V que solidos ad iiii terminos in episcopatu constitutos pro omni alio servicio et consuetudine et exactione et auxilio Concedimus eciam eisdem priori et conventui ut ipsi capellam habeant in predicta terra reddendo inde nobis vel ei cui assignaverimus singulis annis ii bisancios vel iiii solidos scilicet unum bisancium vel ii solidos ad Pentecosten et unum bisancium vel ii solidos ad festum Sancti Martini pro omni alio servicio et consuetudine et exactione Ita quod de decimis et obventionibus que de predicta terra provenerint predicti prior et conventus ad libitum et voluntatem suam ad deserviendum eidem capelle disponant et operentur Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti prior et conventus predictas lx acras terre cum libera capella sua in eadem terra sita et cum toftis et croftis et communi pastura cum vicinis villis cum aquis et stagnis et molendinis cum viis et semitis et exitibus et cum quietantia de pannagio propriorum porcorum suorum ita tamen quod homines eorum in eadem terra manentes pannagium dabunt de porcis suis sicut homines aliorum liberorum nostrorum dare solent et debent et cum omnibus aliis aisiamentis et libertatibus ad predictas lx acras terre assignatis et pertinentibus habeant et teneant in puram liberam et perpetuam elemosinam per predictum servicium adeo libere quiete et honorifice sicut alia tenementa sua in episcopatu nostro habent et tenent salva in omnibus aliis nobis foresta nostra Et cum contigerit homines eorumdem monachorum de eadem terra ibi mori libere liceat eis eorum corpora ubi voluerint portare sepelienda donec cimiterium perquisierunt ibidem faciendum His testibus Aimerico Dunelmensi et Karleolensi archidiacono magistro Iohanne de London magistro Henrico de Dunelm Petro Teberd magistro Constantinus magistro Roberto de Adigton Nicolao Bec magistro Alano de Richemunt magistro Ricardo de Aiton Iordano Escolland Leone de Heriz vicecomite Rogero de Coineres Roberto filio Meldredi Gaufrido filio Gaufridi Rogero de Audr Rogero de Punchard Roberto de Amundevill Gilberto Ansard Willelmo de Laton Rogero de Kibleswrth Rogero de Eppligden Ricardo de Ely
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter