utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280202

Charter Number: 03280202
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenent Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino Sciat universitas vestra quod nos paci filiorum nostrorum et quieti monachorum scilicet in ecclesia Dunelmensi deo servientium pariter et utilitati paterna sollicitudine providere volentes in posterum ecclesiam de Aelvet quam Hugo bone memorie predecessor noster eis concessit et carta sua confirmavit cum capellis et omnibus rebus ad eam pertinentibus eis episcopali auctoritate et presentis scripti munimine confirmamus statuentes ut predictam ecclesiam omnino liberam et quietam in manu sua sine alicuius persone presentatione vel institutione retineant eorum usibus et hospitum omnimodis in perpetuum profuturam Ita dumtaxat quod in ipsa ecclesia et in capella sancte Margarete in capella de Witton quam loci necessitate remotioris H predecessor noster construxit et cimitrium dedicavit et in capella de Crokesteil idoneos sacerdotes ad libitum suum removendos instituent qui tam matrici ecclesie quam capellis deservient Prior vero Dunelmensis tamquam persona sinodalia et episcopalia solvet sicut alie persone episcopatus facere solent Si quis autem huic nostre constitutioni sciens contraire temptaverit iram et indignationem dei omnipotentis et imprecationem beati Cuthberti nisi resipuerit incurrat Quicumque vera servaverint eiusdem patris et precibus et melitis eo largiente felicitatis eterne premia consequantur Hiis testibus Hamenco archidiacono Dunelmensi magistro Henrico de Dunelmo magistro Alano de Richemont magistro Simone de Fellinton magistro Iohanne de London magistro Roberto de Aidintone magistro Waltero de Hadinton Waltero decano de Pintindon Rogero persona de Hoveden Imberto capellano Germano clerico Nicholao Bec magistro Willelmo Leuxoviensi Adam de Karleolo Rogero clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter