utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280203

Charter Number: 03280203
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Sciatis nos reddidisse deo et beato Cuthberto et priori et conventui Dunelmensibus nemus de Hewrd ex orientali parte de Merebume et plenam eis saisinam inde fecisse Cognovimus enim et didicimus per milites nostros et homines predictum nemus ad ipsos de iure spectare Quare volumus et precipimus quod predicti prior et conventus dictum nemus habeant et teneant libere plenarie et quiete Hiis testibus Aimerico archidiacono Dunelmensi Willelmo Briton Iordano Escolland Rogero de Audre et Waltero fratre suo Radulfo cappellano Arnaldo de Aclent Willelmo Natali Rogero Bordon et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter