utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280205

Charter Number: 03280205
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Alexandro filio Gewardi de Dunelmo quadraginta acras terre in villa de Clivedon scilicet inter Roedic et terram Hugonis filii Rogeri et toftum et croftum inter domum Ricardi braceatoris et domum Normand le coter habendas et tenendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere et quiete reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim octo solidos ad quatuor terminos in episcopatu constitutos pro omni alio servitio auxilio consuetudine et exactione Quare volumus et precipimus quod predictus Alexander et heredes sui predictam terram habeant et teneant de nobis et successoribus nostris per predictum servitium libere et quiete in pratis et pascuis et moris in viis et semitis in terris cultis et incultis in introitibus et exitibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus Hiis testibus Aimerico archidiacono Dunelmensi Leone de Heriz Iordano Escolland Roberto de Wattevill Rogero Daudri Willelmo de Lomelee et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter