utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280206

Charter Number: 03280206
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Noverit universitas vestra nos caritatis intuitu concessisse et presenti carta confirmasse quantum ad nos pertinet de consensu Matilde quondam uxoris Gilberti de Leya deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et canonicis de Egleston totum manerium de Kylvyngton cum pertinentiis quod Gilbertus de Leya de nobis tenuit per servitium feodi unius militis et eis dedit tenendum et habendum de nobis et successoribus nostris salvo in omnibus iure matricis ecclesie de Thomton in feodali firma quinque marcarum argenti reddendarum annuatim nobis et successoribus nostris ad quatuor terminos in Alvertonshire constitutos et pro eadem firma quietum clamavimus predictum servitium militis quod inde soliti eramus habere Nos vera quatuor canonicos in predicta domo de Egleston instituemus et quolibet eorum decedente alium loco eius substituendi nos et successores nostri inperpetuum plenam habebimus potestatem Quare volumus et precipimus quod predicti canonici de Egleston habeant et teneant et possideant predictum manerium de Kylvyngton cum omnibus pertinentiis suis de nobis et successoribus nostris inperpetuum libere quiete et pacifice ab omnibus servitiis et exactionibus et secularibus demandis et consuetudinibus per predictam firmam v marcarum nobis et successoribus nostris soluendam Hiis testibus Aymerico archidiacono Dunelmensi Petro persona de Hoveden magistro Iohanne de Land magistro Simone de Ferlington Radulpho de Multon Philippo de Colvill Guidone de Hellebek Thoma de Colvill Willelmo de Herleseye Roberto de Bonevill Henrico de Ferlington Gikello de Semiditon et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter