utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280211

Charter Number: 03280211
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem Sciatis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et beate Marie et sancto Cuthberto et sancto Godrico et dilectis filiis nostris monachis Dunelmensibus deo et beate Marie et sancto Godrico apud Fincale servientibus et imperpetuum servituris villam de Windegate cum omnibus pertinenciis suis et villam de Hessewelle que fuit Gaufridi de Hessewelle cum omnibus que ad eam pertinent quas villas Henricus de Putheaco eis in liberam puram et perpetuam elemosinam dedit tenendas et habendas de nobis et successoribus nostris in liberam puram et perpetuam elemosinam salvo servitio nostro plenarie de eisdem terris scilicet quantum pertinet ad duas partes feodi unius militis quod prior et monachi de Fincale nobis et successoribus nostris facient Concedimus eciam eis villam de Aldingrig cum servitio de Brom et de Rilli et cum omnibus pertinenciis suis quam Bertramus de Heppedun eis in liberam puram et perpetuam elemosinam dedit et totam terciam partem totius ville de Heppedun quam idem Bertramus eis similiter dedit cum tribus bovatis terre in eadem villa de Heppedun quas habent ex dono Aliz de Heppedun tenendas et habendas de nobis et successoribus nostris in liberam puram et perpetuam elemosinam salvo servitio nostro quod Bertramus et Aliz de Heppedun et heredes eorum nobis et successoribus nostris pro eisdem terris facient Quare volumus quod predicti monachi predictas terras et possessiones ad sustentationem ipsorum et susceptionem hospitum et Cristi pauperum assignatas habeant et teneant et imperpetuum possideant in liberam puram et perpetuam elemosinam libere et quiete integre et honorifice in stagnis et molendinis et in piscariis in bosco et plano in pratis et pascuis in moris et mariscis in viis et semitis in introitibus et exitibus et omnibus aliis aisiamentis et libertatibus ad predictas terras pertinentibus sicut aliqui monachi in episcopatu nostro aliquam elemosinam liberius et honorabilius tenent salvo servitio nostro de predictis terris sicut predictum est Hiis testibus Americo archidiacono Petro Thebert magistro Iohanne de Lundoniis magistro Henrico filio Camerarii magistro Roberto de Aedingt magistro Alano de Richemundia magistro Edmundo senescallo Willelmo Thebert Bernardo Thebert Leone vicecomite Iordano Escollaund Roberto filio Meldredi Gaufrido filio Gaufridi Rogero de Audre Rogero Coiners Gileberto de Leya Willelmo de Laton Thoma de Amundevill Waltero de Musters Rogero de Kibleswrthe Symone de Hauthom Rogero de Punchard Rogero Burdun Hilgero Burd Rogero de Eplingd Willelmo filio eius Gaufrido de Parc Petro Harpin Ricardo de Rana et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter